HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXVII: De reliquis filiis Liae, et ortu Joseph

#Gen. XXX

Ruben tempore messis triticeae, scilicet, vel jam collectis hordeis; vel forte tres collectiones, a metendo, id est colligendo, messes dicuntur, messis pomorum, quae prima, messis triticea, quae secunda, messis vindemiarum, quae tertia. Hoc, inquam, tempore ab agro regressus Ruben tulit mandragoras, et dedit matri suae. Cujus esum desiderans Rachel dixit Liae: Da mihi de mandragoris filii tui. Opinantur enim quidam, hoc genus pomi in escam sumptum, sterilibus fecunditatem parare, quod Augustinus falsum esse dicit. Cum enim mandragoram vidisset, occasione hujus lectionis, naturam ejus omnem et vim diligenter asserit se perscrutatum, et nihil tale reperisse in ea. Et ait illa: Parumne tibi videtur quod abstuleris mihi virum meum, nisi et mandragoras simul tuleris? Rachel sororis iram mitigans ait: Dormiat hac nocte tecum pro mandragoris filii, et occurrit Lia Jacob redeunti de agro, quod eum mercede conduxisset significans, et concepit nocte illa, et peperit quintum filium, et ait: Deus dedit mihi mercedem, quia dedi ancillam viro meo, et ideo vocavit puerum Issachar; quod sonat merces. Achar enim merces. Pro eo etiam sic vocavit eum, quia mandragoris emerat viri introitum. Rursum Lia concepit sextum filium, et peperit, et ait: Mecum habitabit maritus meus, quia genui ei sex liberos; et ob hoc vocavit puerum Zabulon, id est habitaculum. In libro tamen Nominum Hebraeorum, violenter, fluxus noctis interpretatur. Post quem peperit filiam nomine Dinam. Recordatus est autem Dominus Rachelis, et aperuit vulvam ejus, quae peperit filium dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. Et ob hoc dictus est puer Joseph, id est augmentum.